Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 184


rursum post aliqua: Cave tibi et diligenter attende auditui tuo, quoniam
cum subversione tua ambulas
; quantus nempe matris ecclesie in hac pace
timor est, quanta mestitia de exeuntibus, timor de exituris!
Sed et illud accedit ad cumulum, quod militia est vita hominis super
terram
, in hiis certe, qui divinorum preliorum docibiles assidue adversus
aerias belligerant potestates. Que omnia pacem istam constituunt non
solum turbidam, sed etiam fluctuosam.
XXXI. De perfectissima pace superne Ierusalem.
Expectanda est itaque et suspiranda pax alia Ierusalem, Ierusalem dico non
istius, que peregrinatur in via, sed illius, que regnat in patria, in qua nec
ab extra incursio, nec ab intus seditio formidatur. Ad cuius Ierusalem
pacem refertur quicquid in pace presentis ecclesie geritur. In ista enim pace
sunt merita, in illa fructus reposita meritorum. Cuius pacis visionem vir
timoratus David optavit, cum dixit: Videas filios filiorum tuorum;
pacem super Israhel
. Quam et Petrus credentibus desiderabat dicens:
Gratia vobis et pax adimpleatur. De qua et Psalmus superne civitatis
laudes modulans proponebat: Qui posuit fines tuos pacem. Pro qua et
Sapiens de martiribus loquens ait: Visi sunt oculis insipientium mori, illi
autem sunt in pace
. Hanc etiam mansuetis David promittit dicens:
Mansueti possidebunt terram et delectabuntur in multitudine pacis. Ad
cuius pacis statum pertinere cognoscitur, quod Syon dominus pollicetur,
quia, inquit, non adiciet ultra, ut pertranseat per te incircumcisus et
immundus
. Et iterum per Iohelem: Erit Ierusalem sancta, et alieni non
transibunt per eam amplius
.

Torna all'inizio