Lotharius cardinalis (Innocentius III): De miseria humane conditionis

Pag 23


uterentur cum ingrederentur tabernaculum testimonii. Sed
et apostolus dicit: «Nolite fraudare invicem, nisi forte ex
consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini
in idipsum, ne tempnet vos Sathanas propter incontinentiam
vestram». «Melius est enim nubere, quam uri».
(2) Pugnat ergo contra continentiam angelus Sathane, qui
carnaliter stimulat et graviter colaphyzat, ignem nature flatu
suggestionis succendit, materiam apponit, facultatem tribuit
et oportunitatem ministrat. Pugnat et species, que
subito visa, facile concupiscitur. Unde cum David post
meridiem deambularet in solario domus regie, videns ex
adverso Bersabee se lavantem, erat enim mulier pulchra
nimis, misit et tulit eam et dormivit cum ea.
(3) Porro qui cum uxore est, sollicitus est que sunt mundi
et divisus est. Distrahitur enim per multas angustias et in
varias sollicitudines dissecatur, ut filiis et uxori, famulis et
ancillis necessaria querat et subministret: «Tribulationes
quoque carnis habent huiusmodi».
(4) Uxor contendit habere pretiosum ornatum et variam
suppellectilem, ut pluris sit sepe cultus uxoris quam census
mariti; alioquin per dies et noctes suspirat et plangit, garrit
et murmurat. Tria sunt enim, que non sinunt hominem
in domo permanere: fumus, stillicidium et mala uxor. ‘Illa,
inquit, ornatior procedit in publicum, hec ab omnibus

Torna all'inizio