Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 122


nostri, quid ad hoc dicturi sumus? aut, quod enim nefas
est, Scripturam mendacem? aut nosmet ipsos fallaces veraciter
appellabimus? sine via enim tendentibus labor est itineris, non
profectus. aut forte decepti dicere poterimus, ut secundum miseriam
nostram loquar, Dominum dixisse: «Beati qui induti sunt
cappa vel qui usque nonam horam ieiunant» ? nequaquam.
dixit autem de his qui falsam religionem pretendunt: « Veniunt
ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces ».
de illis autem qui beati futuri sunt ait: «Beati
pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum; beati
pacifici quoniam filii Dei vocabuntur; beati qui esuriunt et siciunt
iusticiam, quoniam ipsi saturabuntur; beati qui persecucionem
paciuntur propter iusticiam, quoniam ipsorum est regnum
celorum ». intendamus qui hec aborremus, quibus modis in
Scriptura detestantur ea que nunc sequi videmur. scriptum
namque est: « Superbis Deus resistit, humilibus autem dat graciam »;
et: « Qui detrait fratri, eradicabitur »; et: « Neque
maledici regnum Dei possidebunt »; et: « Perdes eos qui loquuntur
mendacium »; et: « Cecidit accusator fratrum nostrorum »;
et: « Qui irascitur fratri suo reus erit iudicio »; et:
« Ve qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt ».
tot enim mortibus digni sumus quot his malis exemplis
scandalizamus. sed nos, o dilectissimi fratres, superiorum
pauperum, quorum mencionem feci, exempla adtendamus ne in
vacuum currere videamur. omni nisu, omni conamine, omni
virtute desudemus ut ab his, que dixi, precipiciis educti, per iter
sanctorum incedere valeamus. si enim unum in nobis bonum
perfecte adesset, tot enumerata mala nequaquam inessent. et
quod est hoc bonum nisi mandatum novum? « Mandatum novum »,
inquit Dominus, « do vobis ut vos invicem diligatis »;
et: « in hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dileccionem

Torna all'inizio