Salimbene de Adam: Cronica

Pag 541


imperii, pro eo quod permittebant se viliter a talibus conculcari.
Et dilexerunt eum Parmenses ecclesiastici ex hoc verbo, nec fuit
ei reputata verecundia, si iuravit.
De Colurnio recuperato, et de domino Manfredino de Canula ibi mortuo, qui
capitaneus erat.
Voluerunt itaque Parmenses, tempore illo, recuperare Burgum
Sancti Donini, sed non potuerunt, quia Pelavicinus et Parmenses
qui de Parma exiverant occupaverunt illum et diligenter custodiebant.
Erat enim castrum in circuitu bene muratum, habens
etiam foveas magnas in suburbanis et circa. Colurnium vero
recuperaverunt tam cito; et ex parte imperii plures corruerunt
gladio interfecti. Inter quos fuit Franciscus filius domini Iohannis
de Pucilesio et dominus Rolandinus Goggus de Parma et dominus
Manfredinus de Canula de Regio, quem Pellavicinus fecerat capitaneum.
Hic erat ex filiis Manfredi de Mutina et erat tante
pulcritudinis, quod Absalon filius David vix prevalebat ei. Fuerunt
etiam ibi multi alii interfecti, qui essent digni relatu, sed
causa brevitatis eos subticeo et pertranseo, et quia ad alia dicenda
festino.
Cessavit igitur Pellavicinus Parmam venire, quia non potuit;
innotuerunt enim civibus calliditates eius atque malitie, et sic
bene caverunt sibi ab eo. «Minus enim iacula feriunt que previdentur,
et nos tolerabilius mundi mala suscipimus, si contra hec
per providentie clippeum munimur». Verba sunt Gregorii. Accidit
ergo Pellavicino quod Sapiens in Proverbiis dicit, XXVI:
Qui fodit foveam, incidet in eam; et qui volvit lapidem, revertetur
ad eum. Idem habetur Eccli. XXVII et additur: Et qui laqueum
alio ponit, peribit in illo. Facienti nequissimum consilium, super
ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniet illi illusio et improperium
superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. Quod
totum processu temporis accidit Pellavicino. Hinc Sapiens in
Prover. dicit, XXVIII: Qui decipit iustos in via mala, in interitu

Torna all'inizio