Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 607


Quomodo per aedificia lignea impulsa ad muros
civitatis, et castri, impugnari possint munitiones
obsessae. Cap. XIX.

Tangebatur autem supra tres modi impugnandi munitiones
obsessas. Quorum unus erat prer cuniculos,
Alius per machinas lapidarias. Tertius vero, per aedificia
lignea impulsa ad muros munitionis obsessae. Dicto ergo
de impugnatione facta per cuniculos, et per lapidarias
machinas; restat dicere de impugnatione quam fieri contingit
per aedificia impulsa ad muros, vel ad moenia castri,
vel civitatis obsessae. Huiusmodi autem aedificia
quasi ad quatuor genera reducuntur. videlicet ad arietes,
vineas, turres, et musculos. Vocatur enim Aries, testudo
quaedam lignorum, quae, ne igne comburatur, crudis coriis
cooperitur. Sub hac enim testudine sic cooperta coriis,
et fortiter contexta, ne lapidibus obruatur intrinsecus
ponitur trabs, quia ratione ferri ibi appositi durissimam habet
frontem ad percutiendum. Huiusmodi autem trabs funibus,
vel cathenis ferreis alligatur ad testudinem factam
ex lignis, et ad modum arietis se subtrahit: et postea fortiter
muros munitionis obsessae percutit et dirrumpit. Cum
enim per huiusmodi trabem sic ferratam multis ictibus
percussus est murus ita, quod iam lapides existentes in ipso
incipiant commoveri: in capite eius infligitur quoddam
ferrem retortum ad modum falcis, per quod lapides commoti
et conquassati evelluntur a muro, ut citius perforetur.
Valet autem huiusmodi aedificium ad impugnandum
munitionem aliquam, dato quod quis non possit pertingere
usque ad muros eius. Nam quia huiusmodi trabs habens
caput sic ferratum retrahitur et impingitur, poterit
percuti murus ispius munitionis obsessae, dato quod textura

Torna all'inizio