congruum erat ut qui Deum in choro laudare semper studebat  
et timpano, precipuas modulationis armonicę consonantias,  
diapason videlicet et diapente atque diatesseron, iugiter  
in aures incircumscripti luminis personaret. Ieiunare autem  
omnino, hoc est diem absque ullo cibo transigeret, licet  
ipse sepissime fecerit, aliis omnimodo prohibeat. Dicebat  
enim ad perfectionem tendenti hoc ad summe congruere ut  
cottidie comedat et semper esuriat, quatinus hoc caro  
per consuetudinem leviget, quod grave novitiis initio conversionis  
apparet. Parvi pendebat autem si quis ad tempus  
magnum quid inciperet, si non etiam in eo longanimiter perseveraret.  
/* 
Vigilias vero temperate et cum magna discretione faciendas  
maxime suadebat, ne cui fortasse contingeret ut sopori, peractis  
nocturnis officiis, consentiret. Sane huiusmodi somnum  
vir sanctus in tantum habebat exosum, ut si quis ei confiteretur  
post duodecim psalmorum vigiliam vel maxime circa 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |