Thomas de Celano: Legenda ad usum chori

Pag 436


Nam puellam parvam quamdam, curvam et valde contortam, ad
condecentem statum reduxit. Deinde ubique, sed praecipue ad
suam memoriam venientibus, et gravibus infirmitatibus afflictis, gratiam
sanitatis impendit. Contractos multos ad statum debitum reformat:
quorum quidam crura retorta usque ad nates gerebant,
quidam genibus pectori iunctis et cruribus fractis conglomerati iacebant.
Quidam in lectulis decubantes, non nisi tracti ab aliis movebantur,
quidam vero contractis manibus et reliquis arentibus membris
omni erant solatio destituti.
15 Caecis multis restituit visum, quorum cuidam, quia numquam
habuerat, dedit; alteri vero, qui fusos habebat exterius oculos,
tenui venula super maxillas pendentes, ad locum suum reduxit.
Surdos etiam fecit audire et mutos loqui, ex quibus cuidam linguam
tribuit, quam si prius habuerit, pro sua nimia brevitate vix aut
numquam videri potuit; leprosos duos mundavit, de quibus unus
etiam paralyticus fuit, sed utriusque morbi consecutus est sanitatem.
A pluribus obsessis daemonia expulit; hydropicos et paralyticos et
passiones diversas patientes, quorum ignoratur numerus, Christi virtute sanavit.

Torna all'inizio