Iohannes Laudensis (attr.): Bilogus

Pag 333


Fertque nouum merum una recensque uetus.
Hic tibi si placeat Salomon dat prandia lectori;
Si noua delectent fert tibi carmen opes.
Quae tibi per mensas latoris prosa ministrat,
Versibusque haec piperis condit amicus ibi.
Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris, et disce
iustitiam, et aequitatem et iudicium, ut addatur gratia capiti tuo.
Fili mi, praecepta tuo mea figito cordi,
Iustitiaeque uiam disce perire piam.
Audiens sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
Auditor sapiens fiet sapientior ipse;
Vir nutriet regimen utilis egregie.
Fili mi, si te lactauerint peccatores, ne adquiescas eis: pedes enim illorum
currunt ut effundant sanguinem.
Non te subuertant prauorum mollia uerba,
Nec sociare neci sanguinis innocui.
Frustra autem iacitur rete ante oculos pennatorum.
Ut uolucres fugiunt dum cernunt retia tensa,
Sic animo sapiens seua futura cauet.
Sapientia foras praedicat in foribus portarum urbis. Profert uerba sua
dicens: Usquequo, paruuli, diligitis infantiam, dispexistis omne consilium
meum et increpationes meas neglexistis? Ego quoque in interitu uestro ridebo
et subsannabo, cum uobis quod timebatis aduenerit, quando uenerit
super uos tribulatio et angustia.
Alta foras clamat promta sapientia uoce,
In portis urbis praedicat atque foris:
Cur, pueri, stulta puerilia semper amatis?
Ad mea corde pio iussa redite cito.
Consilium nunc quippe meum quia spernitis altum,
Nolentes uestrum perpes amare decus.
Interitus uestros ego, cum perspexero seuos,
Ridebo, spernam, sic miseros feriam.
Auersio paruulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet
illos. Qui autem me audierit, absque terrore quiescet.
Successu stultos perimunt, aduersa puisillos;
Sed qui me sequitur non erit hic trepidus.
Inclina cor tuum ad cognoscendam sapientiam; quam si quesieris,
tunc intelliges timorem Domini et scientiam inuenies.
Ut diuina Deum mete sit sapientia tecum,
Quam si quesieris protinus ille dabit.

Torna all'inizio