ostenderetur ea justitia quam sola fides contulerat illi. 
10. AMBROS.  Ut sit pater circumcisionis . Hoc dicit  
ut sit pater circumcisionis cordis, non tantum eorum  
qui sunt ex ejus origine, sed et eorum qui similiter  
credunt ex gentibus. 
11. LANFR.  Vestigia fidei . Ordo: vestigia fidei patris 
nostri Abrahae, quae est in praeputio, id est,  
quam habuit in praeputio. 
12.  Non enim per legem . Quasi aliquis diceret:  
cur dixisti vestigia fidei, et non dixisti vestigia legis?  
Si enim ad inconveniens ducit adversam partem,  
non autem simul esse, solam legis observantiam  
haereditatis esse causam et fidem, aut solos  
Judaeos esse haeredes et gentes. 
13. AMBROS.  Promissio Abrahae . Christus qui haeres  
est gentium, ut David canit:  Et dabo tibi gentes haereditatem  
tuam; et possessionem tuam terminos terrae .  
Ipsi enim morimur et vivimus cum eo. Ideo ex fide.  
Sub lege promissio dari non potest, aut ex fide, qua  
omnes purificati, fiunt digni dici filii. 
14. LANFR.  Lex enim iram operatur . Causa cur  
per legem non sit promissio haereditatis. Iram enim  
Dei ex praevaricatione non implentium potius operatur. 
15.  Ubi enim non est lex . Et hoc, inquit, videri  
potest quia lex iram operatur, quod ubi lex non est,  
nec praevaricatio, quae est causa irae. 
16.  Omni semini , id est, omni imitatori fidei, sive  
Judaeo, sive gentili. Omnes enim possunt facile credere;
  |  
  |