Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 692


Quaestiuncula V
1. Ulterius. Philosophus in 5 Ethic., dividit iustitiam in «legalem» et «specialem»,
quae est aequalitas quaedam in bonis et malis exterioribus: quam
dividit in «distributivam» et «commutativam». Dividit etiam iustum in «politicum»,
«paternum», et «uxorium»; politicum autem in «legalem» et «naturalem».
Ponit etiam circa iustitiam, «epiceiam» et «iustitiam metaphoricam». Et
videtur quod male. Species enim non debet dividi contra genus. Sed iustitia
particularis est species iustitiae legalis. Ergo non debet dividi contra eam.
2. Praeterea, iustitia dirigimur in his quae ad alterum sunt. Sed omnis operatio
unius ad alterum commutatio quaedam est. Ergo iustitia commutativa non
debet poni pars iustitiae specialis, sed idem ei.
3. Praeterea, iustum politicum videtur ad iustitiam legalem pertinere. Ergo non
debet poni pars iustitiae specialis.
4. Praeterea, paternum et dominativum et uxorium non videntur differre nisi
secundum materiam. Ergo non debet distingui iustum per praedicta.
5. Praeterea, epieicia, ut ipse dicit, est aliquid melius iustitia. Ergo magis debet
iustitia poni pars eius quam e converso.
Quaestiuncula VI
1. Ulterius. Quidam philosophus graecus dicit, quod familiares
iustitiae sunt «liberalitas, benignitas, vindicativa, eugnomosine, eusebia,
eucharistia, sanctitas, bona commutatio, legis positiva»: et videtur quod male.
Ipse enim et dicit, quod eugnomosine est voluntaria iustificatio. Sed hoc necessarium
est in omni iustitia, ut volens quis operetur, ut dicitur in 5 Ethic.
Ergo non est pars iustitiae, sed idem sibi.
2. Praeterea, ad eucharistiam, secundum ipsum, pertinet quibus sit facienda
gratia, et a quibus accipienda. Sed hoc videtur ad liberalitatem pertinere, cuius
est gratis tribuere. Ergo non debet dividi contra liberalitatem.
3. Praeterea, secundum ipsum, sanctitas est scientia faciens fideles et servantes
quae ad Deum sunt iusta. Sed hoc ad eusebiam pertinet, sive ad religionem.
Ergo non debet dividi contra eusebiam.
4. Praeterea, Philosophus ponit in 6 Ethicor., legis positivam speciem
politicae, quam ponit idem prudentiae. Ergo legis positiva magis pertinet ad
prudentiam quam ad iustitiam.

Torna all'inizio