in qua scripta hec sunt? Tam et si paginam vocamus
alteram faciem ut dicunt folii, veluti quinternio
habet folia dena, paginas vicenas. O rem inauditam et
incredibilem! Cum essem adolescentulus, interrogasse
me quendam memini, quis librum Iob scripsisset,
cumque ille respondisset ipse Iob, tunc me subiunxisse,
quo pacto igitur de sua ipsius morte faceret mentionem.
Quod de multis aliis libris dici potest, quorum
ratio huic loco non convenit. Nam quomodo vere narrari
potest id, quod nondum esset administratum? Et
in tabulis contineri id, quod post tabularum, ut sic dicam,
sepulturam factum esse ipse fateatur? Hoc nihil
aliud est, quam paginam privilegii ante fuisse mortuam
sepultamque quam natam, nec tamen unquam a
morte atque sepultura reversam, presertim antequam
conscripta esset roboratam, nec id una tantum, sed
utraque Cesaris manu. Et quid istud est roborare illam?
Chirographo ne Cesaris aut anulo signatorio?
Magnum nimirum robur maiusque multo, quam si tabulis
ereis mandavisset. Sed non est opus scriptura
erea, cum super corpus beati Petri charta reponatur.
Cur hic Paulum retices, qui simul iacet cum Petro, et
magis custodire possent ambo, quam si afforet tantummodo
corpus unius? 67 Videtis artes malitiamque
nequissimi Sinonis: quia donatio Constantini doceri
non potest, ideo non in tabulis ereis, sed charteis
privilegium esse, ideo latere illud cum corpore sanctissimi
apostoli dixit, ne aut auderemus e venerabili sepulcro
inquirere aut, si inquireremus, carie absumptum
putaremus.
|
|