Finis amoris erit? mors effera. Parcite cunti,
Celicole: calcanda fides. Fugiamus in Orbis.
Ultima, et ignotas Libie penetremus harenas,
Est ubi serpentum regio tutissima nobis,
Tutior hac patria: nec enim venturus ad illam
Est Scipio, nec pestiferi vis ulla veneni
Tam pulcros lesura pedes. Michi forsitan ipsa
Ignoscent spectante fere. Dulcissima coniunx,
Stat fugere et te impendenti subducere morti:
Pauperiem letus tecum exiliumque fugamque
Mestaque cunta feram. Sed nec sequerere vocantem,
Femineos si novi animos, regina supremo
Sueta sedere loco: et quanquam sequerere, parati
Nil habeo, atque omnes Romana potentia passus
Claudit, et extremo Scipio notissimus orbi est.
Somnia nunc, tacite quondam mihi tempore noctis
Visa, recognosco turbate horrenda quietis
Non satis intellecta prius. Tune illa fuisti
Candida prostrato per vim subducta marito
Cerva, sed imperio tandem pastoris iniqui
Custodi prerepta novo? tunc nempe placebas,
Vel sic visa, michi. Sed quid coniuncta ferebat
Mors tua? Dii, visis omen removete malignum.
Permetuo, nam cunta sibi constantia certo
Ordine cernebam, nec me sopor ille fefellit.
Quid faciam? Moriere igitur, moriere; profecto
Nil aliud superest, coniunx miseranda, tibique
Auctor mortis ego. Sed que michi vita futura est?
|
590
595
600
605
610
615
|