Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 217


LIBER SECUNDUS
CHRONICE HUIUS
QUIA legimus secundo die " fecisse Deum
firmamentum " in medio
aquarum, et " divisisse aquas, que
erant sub firmamento, ab his, que
erant super firmamentum ", et ipsum
firmamentum vocatum diximus in principio primi libri.
Materies absque forma, cum esset
in principio chaos, primo enim materia
facta est confusa et informis,
unde fierent omnia, que distincta atque
formata sunt, iuxta illud " Qui fecisti mundum "de materia
informi, quod a Grecis dicitur C h a o s; de nichilo enim cuncta
creavit, et hec ipsa materies de nichilo creata est. <origine
non tempore, tempus enim a creaturis, idest a substitucione creature,
non creatura cepit a tempore>. constat enim quia dictum
est: " Fecit Deus celum et terram ". celi et terre nomine
universam creaturam significari quam creavit et condidit,
ita firmamento Celi materiam corporalern rerum visibilium ab
illa incorporali rerum invisibilium fuisse discretam; nomine vero

Torna all'inizio