Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 232

Liber III


est enim, ut ait Plinius, ad aemulandum non optima quaeque proponere) tum sibi summo studio imitandum atque effingendum curet, neque diffidat se dicendo quemcunque volverit aemulari et consequi posse, modo se diutissime in scribendo exerceat. Nemo autem est sive veterum sive nostrorum, qui Ciceronem in omni genere non optimum atque praestantissimum esse putet. Quod quidem qui existimabit, ad eius imitationem se totum conferre, eius orationem effingere, eius virtutes in eloquendo, quoad fieri poterit, sibi comparare velle debebit.
De figuris orationis.
Cap. XVIII.
Quum aunt sint figurae tres orationis: una gravis, quae verbis et sententiis gravissimis constat et luminibus ac coloribus tota distinguitur, quales in orationibus Ciceronis loci quam plurimi praesertimque in accusationibus et invectivis; altera mediocris, quae de altitudine illa et sublimitate multum detrahit, non tamen ad ima descendit: quales sunt magna ex parte Ciceronis orationes et philosophiae volumina; tertia infima, quae sermonem purum, popularem, ac nudum, sed tamen proprium et latinum habet, quales sunt multae eiusdem Ciceronis epistolae tum ad uxorem,

Torna all'inizio