Paulus Diaconus: Carmina

Pag 55


Non sivit brevitas aut digne opponere peltam
Missilibus, contra spatiose aut ludere telis.
Crastina conspicuo cum lux fulgebit Eoo,
Tinxerit et tremulos Titania purpura fluctus,
Errabitque vagis late rubor aureus undis,
Cuncta et ridebunt Phoebo radiante per orbem:
Excipiet tenues arcu pellente sagittas,
Qui carum ut hostem iaculis confixit acutis.
Miror, qua numeri textum non contigit arte,
Extremo nostrum tenuit quod limine carmen.
Ardua, divino nitido quae fulges in horto,
Cedre, vale et celsos pertinge cacumine nimbos;
Tu quoque cum fructu, felix cyparisse, per aevum.
----------------------------------------------------------
VERSUS PAULI AD PETRUM.
Candidolum bifido proscissum vomere campum
Visu et restrictas adii lustrante per occas.
O nimium felix, conscendens igneus axem
Perfundit radiis cuius florentia rura
Cynthius et nebulas ardenti vertice frenans
Gliscere dat fructus tempestatesque serenans.
Illum delectat dulci resonare camena,
Condere et altisonum gracili sub arundine carmen.
Infelix ille est, tetris cui nubibus aether
Inminet, et miseros discursat grando per agros,
Subruiturque domus, gelida perflante procella.
Non libet hunc talem calamos inflare labello,
Sed potius pronum male singultantia verba
Edere et ubertim perfundere gramina fletu.
O mihi si iuvenis, quem tecum ludere narras,
Cuius vix palmas et odoras pandere lauros
Minciades poterat seu Zmyrnae rure creatus,
Tangere colla pedem dignatus vellet et esset!
Non tam dissimilis set ut est tua causa duobus,
Aspicies tereti me pangere carmina versu,

Torna all'inizio