Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 108


Imperatori se redderet. Set cum hoc optinere
non posset, muniri optime iubet et
custodiri collem Sancti Flauiani, et ipse se
in Apuliam confert exinde in Siciliam rediturus,
relictis tunc in manus Henrici de
Morra Magistri iustitiarii comitissa predicta
et filio eius. Post discessum uero Imperatoris
ipso agente adhuc circa fines
Apulie, inter Cesarem et comitem Molisii
compositum est mediante Romana ecclesia,
in hunc modum: Quod ipse comes securus
cum rebus et personis, que ipsum sequi
uoluerint, Regnum exibit, Celano, Obinolo
et aliis que tenebat, pro Cesare resignatis,
et comitisse uxori eius comitatus est Molisii
reseruatus ex pacto. Tunc hiis ita
gestis, dictus comes cum suis ad Urbem se
contulit, comitissa comitatum Molisii recepit,
Celanensibus precipitur, ut exeuntes de
domiciliis cum suppellectilibus suis, facere
in clausuris habitacula deberent. Quibus
exeuntibus, Celanum totum est dirutum et
combustum, sola ecclesia sancti Iohannis
superstite remanente; sicque mutato nomine,
que Celanum antea uocabatur, est Cesarea
postmodum appellata. Unde metrice quidam
dixit:

Uires et nomen Celanum perdit et omen
Fertur Cesarea, cesaque facta rea.


Serra super Celanum firmatur, et ex
tunc Celanenses a finibus propriis discesserunt;

Torna all'inizio