Salimbene de Adam: Cronica

Pag 470


«Consideravi quod bonum sit perficere iter nostrum, dum congruum
tempus habemus et litteras bonas, ut celeriter respondeamus
his qui miserunt nos, et ne etiam preveniat nos generalis minister
ad conventum Ianuensem eundo, quia frater Namtelmus,
minister noster, iter nostrum non ita gratum haberet». Et
placuerunt socio meo que dixi et feci.
De archiepiscopo Embronensi, qui factus fuit Romane Ecclesie cardinalis
et postea in Lombardia legatus.
Item hec est illa civitas cuius archiepiscopum apud Lugdunum
Ildebrandus prior Cluniacensis, cum legatione fungeretur,
de symonia miraculose convicit, sicut superius diximus. Item
processu temporis, scilicet diebus meis, archiepiscopus istius terre
factus fuit Romane curie cardinalis; et fuit valens homo in scientia
et in cantu et in litteratura et in honesta et sancta vita. Cum
autem quadam vice quidam ioculator sonasset viellam coram ipso
et peteret aliquid sibi ab eo dari, respondit sibi: «Si vis comedere,
tibi dabo amore Dei libenter; pro tuo autem cantu et viella
nichil darem, quia ita bene scio cantare et viellam sonare sicut
tu». Hic tenebat secum duos fratres Minores; nec fuit iste Placentinus
ille de quo superius dixi.
A recessu vero civitatis istius transivimus per terras comitis
Dalfini et sic venimus Sagusiam, que est do provincia Ianuensi.
Cum autem fuimus in Alexandria Lombardie, invenimus duos
fratres de Ianuensi conventu, scilicet fratrem Martinum cantorem
et fratrem Ruffinum Alexandrinum. Quibus socius meus frater
Guillielmus Blancardus dixit: «Noveritis quod vos perditis
fratrem Salimbene et socium suum, qui est Ianue, quia frater
Rufinus, minister Bononie, revocat eos ad suam provinciam. Ego
autem, quamvis sim Ianuensis, nolo venire Ianuam, sed volo
reverti ad conventum meum Novariensem, unde me assumpsit
minister, quando me misit ad generalem. Fideliter laboravimus
et bene omnia fecimus, et fratrem Petrum Lanerium, guardianum
Ianuensem, Lugduni dimisimus, qui ibi et generalem vidit et

Torna all'inizio