Iacobus Beneventanus: De uxore cerdonis

vv. 1-122


Uxor erat quedam cerdonis pauperis olim
Pulchra nimis, qua non pulchrior ulla fuit.
Huius erat facies solis splendoris ad instar,
Fulgebant oculi sidera clara velut.
Parte gene media molles ut fraga rubebant.
Nigra supercilia, frons erat alta sibi.
Labilis est nasus et labra rubentia, dentes,
Compositi dense, sorde carent aliqua
Flavescitque coma fulvo rutilantior auro,
Ardua sunt colla, candidiora nive
Et status illius rectus gracilisque decoris
Non excedebat prorsus utrumque modum.
Atque manus nivee, que cetera membra venustant,
Augent et formam; sermoque mitis erat.
Presbiter hanc cernens exarsit in eius amorem,
Qui deformis erat, dives at ipse tamen.
Infelix illam quotiens hic prospiciebat
Elanguescebat cantus amore suo.
Eius amore miser captus ceu piscis ab hamo,
Ales ut a visco sicque retentus erat.
Intabescit amans glacies ut sole repente,
Ignis ut a facie cera liquere solet.
Pena manet nulla pena, puto, maior amoris:
Pre cunctis penis illa nocere solet.
Omnis pena quidem datur intermissa ferenti,
Hec intervalla non habet ulla sibi.
Semper amoris obest aliis plus pena furentis;
Sevior est cunctis, immoderata nimis.
Ve misero iuveni qui stat subiectus amori!
Non amor, immo dolor est mulieris amor!
Presbiter officium non exercere valebat:
cura sibi nulla ni mulieris erat.
Insompnes noctes omnes vesanus agebat
Nec cibus aut potus proficiebat ei.
Tabida iam macies eius tenuaverat artus;
Turpior efficitur quam solet esse miser.
Tunc secum dixit: « Sum turpis et illa venusta:
Spernere deformes femina pulchra solet.
In me sevit amor et me ferus acriter urit;
Qui cor transfixit non amor, immo dolor.
Quid faciam? Compellit amor me pandere vulnus,
Sed pudor atque timor me recitare vetant.
Quod si non pandam, minime sanabitur illud
Et neglecta quidem plaga perire solet.
Quod non curatur mortem generat sibi vulnus:
Tutius ergo loqui quam retinere puto.
Est etenim melius morti succumbere tantum
Quam penis mille, mille subesse malis. »
Accersivit anum dictis his ergo sacerdos
Et detexit ei vulnera flendo sua.
Omnibus expositis seriatim stultus amator
Hanc rogat attente quod sibi prestet opem.
Tunc respondit anus dicens cum voce trementi:
« Ne plores, fili: femina plorat amans!
Auxilio mediante meo potieris amato;
Per me, si credis, ipse beatus eris.
Quamplures etenim voto per me potiuntur,
Qui me nunc spernunt, quam rogitare solent.
Tu quoque sic facies; cum quod cupis ipse tenebis,
Cura mei certe non erit ulla tibi. »
Presbiter: « Absit! - ait - Sed erunt mea singula vestra,
Dummodo vota mea perficiantur, anus.
Fastus inest illi qui non compensat amici
Officium merito nec sibi gratus erit. »
Hec cum dixisset, tribuit sibi dona sacerdos.
Accipiens gaudens protinus ivit anus
Atque domum properans intrat mulieris amate.
Sic est orsa prius ingeniosa loqui:
« O dilecta nimis, pulcherrima filia, salve,
Digna viro Paride, si foret ipse Paris.
Multum miror ego, si diligis ipsa maritum:
Vir tuus est turpis, tu speciosa nimis.
Formosum formosa virum bene debet amare,
Sed que deformem posset amare virum?
Dumque puella fui, formosos semper amavi,
Non multum quamvis ipsa decora forem.
Cum sis stella micans, potes oscula ferre marito
Amplexuque suo, nocte silente, frui?
Sit maledicta dies tibi qua datus affuit ipse,
Nec non et cuncti qui tribuere tibi! »
« Non ita deformis michi vir meus ipse videtur
Ut tibi » - respondens femina dixit ei -
« Nam quemcumque sibi tribuit fortuna maritum
Diligit atque timet femina queque bona. »
Tunc anus inquit ei: « Verum tu, filia, dicis;
Non est deformis vir tuus ipse nimis,
Sed non est pulcher, sicut tu femina pulchra:
Idcirco turpis ille videtur homo.
Secretum teneas quicquid tibi, filia, pandam
Nec fateare, precor, que retinenda vides.
Pulchrior est quidam qui te male vidit amator:
Pre cunctis rebus te miser ille cupit.
Uritur igne tui nimium flagrantis amoris,
Qui percellit eum nocte dieque simul.
Caumate nix veluti, sic liquitur intus et extra,
Non habet is requiem te nisi quando videt.
Postea, te visa, nimio languescit amore
Et sic augetur pena videndo sibi.
Crescit amor visu, decrescit rebus amator:
Cum plus crescit amor, plus minuuntur opes.
Res amor adnichilat, vim perdit, membra resolvit:
Deterior pena nulla videtur ea.
Sepe nocet visus, qui totum corpus adornat;
Multa vident homines que sibi visa nocent.
Si non vidisset te tristis presbiter ille,
Non cruciaret eum nunc inimicus amor.
Quam cito te videt, gladium sub pectore sentit,
Quem removere potest, tu nisi, nullus homo.
Sola potes misero languenti ferre medelam:
Si per te vivit, laus tibi semper erit.
Filia, crede michi, peccas mortaliter ipsa,
Si per te forsan hic morietur homo.
Tu causam misero preberes impia mortis,
Si nolles illum dira iuvare virum.
Sunt sibi divitie, tribuet tibi munera multa;
Preter me nemo conscius huius erit.
Comoda provenient ex hoc tibi, filia, multa;
Consulo quod facias: scis bene te quod amo. »
Talibus auditis verbis, expalluit ore:
Pulchrior est visa, pallida facta parum,
Atque diu meditans infigit lumina terre;
Corde volutabat singula dicta suo.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120

Torna all'inizio