destruet eam. Item Prover. XV: Conturbat domum suam qui sectatur
avaritiam; qui autem odit munera, vivet. Item Eccli. XIIII:
Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia, et homini livido
ad quid aurum? Qui acervat ex animo suo iniuste, aliis congregat,
et in bonis illius alius luxuriabitur. Hoc ad litteram frequenter
videmus, quia unus prelatus habebit multas divitias congregatas,
nec tribuit ei Deus potestatem ut comedat ex eis, sed alius superveniens
dissippabit eas. Habetur simile Ecclesiastes VI.
Quod homo apostata inutilis est Deo, sibi et proximo.
De superbia, que excludere debet hominem a prelatione,
dicitur, Tobie 4: Superbiam nunquam in tuo sensu aut in tuo
verbo dominari permittas. In ipsa enim initium sumpsit omnis
perditio. Item Eccli. X: Initium superbie hominis apostatare a
Deo, quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius, quoniam initium
peccati est omnis superbia. Ideo dicit Sapiens, Prover. VI:
Homo apostata vir inutilis. Revera inutilis, quia inutilis Deo, inutilis
sibi et inutilis proximo. Inutilis Deo, quia dereliquit Deum
factorem suum et recessit a Deo salutari suo. Et ideo dicitur ei,
Deutero. XXXII: Deum, qui te genuit, dereliquisti et oblitus es Domini
creatoris tui. Inutilis sibi, quia, sicut dicit Ecclesiasticus X:
Peccantem in animam suam quis iustificabit, et quis honorificabit
exhonorantem animam suam? Ideo dicit Sapiens, Prover. IX: Si
sapiens fueris, tibimet ipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.
Inutilis proximo, quem scandalizat per malum exemplum.
Ideo dicit Ecclesiasticus XIX: Extolletur in exemplum maius, et
tolletur de numero anima eius. Item Iob XI: Vir vanus in superbiam
erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
Item Abacuch II: Quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir
superbus et non decorabitur. Item Prover. XXI: Superbus et arrogans
vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. Item Prover.
XXIX: Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis
est erit ad peccata proclivior, id est magis inclinatus. Superbum
|
|