Salimbene de Adam: Cronica

Pag 21


Sighifredo Turonensi, cui nupsit, episcoporum sententia separata
est. Quam barones marchioni matrimonio copulantes, eum
in regem et dominum elegerunt. Hic igitur, ut largus et magnanimus,
et galeas in mari tenuit, et exercitum frumento et ordeo
refocillavit. Adveniente Quadragesima, navibus cum commerciis
applicantibus, modius <frumenti> una die a centum bisanciis ad
octo descendit et in contiguo declinavit usque ad unum.
Anno Domini MCXCI Phylippus comes Flandrie et postea
rex Francorum, dux Burgundie, comes de Nivers et comes de
Baro venerunt. Rex igitur ante turrim Maledictam castra regalia
fixit et palacium lapideum fabricavit, et Malivicinum rationabiliter
appellatum, ut Maledicta turris mala vicinitate palatii
lapidum ictibus verum sui nominis sortiretur effectum. Mangana
erigi, gattos et cletas apparari <fecit> et propter ignem
agrestem laminis plumbeis operiri. Comite vero Frandiarum
in brevi defuncto, rex, a Frandensibus fidelitate recepta, turri
Maledicte frequentius manganis maledixit et civitatem Acriam
acrius impugnavit. Nam instrumentis eius combustis omnibus,
ad iussum regis vehementer irati peregrini scalis appositis ascendunt
muros. Sed ab angustia caloris et fumi denique depelluntur.
Albericus autem marescalcus regalis intra menia urbana descendens
sicut leo rugiens seviebat. Et cum bipenni, que et acia nominatur,
plurimos unus occidens et plures fodiens, occisus est. Cuius
capud a Saracenis ad collegas mangano pro saxo trahicitur. Muro
perforato, duo Saraceni civitatem egressi postularunt in Christi
nomine baptizari. Qui renati fideles in operibus inventi sunt.
Mangana, marchione preside, reparantur; qui regi tradidit Tyrum,
observans quod promiserat, se scilicet coronato primitus venienti
de ultra mare omnifarie redditurum. Rex autem suis hominibus
communivit.
Interea Ricardus rex Anglorum sibi Cyprum insulam subiugavit,
Ysachium, qui se imperatorem nominabat, capiens et
immensas divitias et victualia et animalia deducens. Qui a Cypro
pelago sulcans navem Saracenorum a Beritho proficiscentem
et Achonem properantem invenit. In qua erant septenginti
viri ad bella fortissimi cum sufficientia stipendiorum et omni

Torna all'inizio