22. (1) QUANDO NOMEN PROPRIUM SIT SCRIBENDUM VEL
NON .
(2) Apponenda sunt etiam certa nomina personarum ne sequentis
narrationis demostratio sit incerta; que si forsitan nesciuntur
loco nominis est spatium relinquendum.
(3) Sed queritur an propria nomina in salutationibus integre
sint scribenda. Volunt quidam quod nomen totum sine diminutione
scribatur; (4) dicunt alii quod bene sufficit prima littera
capitalis. (5) Nos vero, medium tenentes, dicimus quod si fuerit
simplex salutatio nomina integre sunt scribenda, ut: 'Cicero
Bruto salutem'; (6) at si fuerit salutatio circum scripta meritis
personarum, ita quod certitudo eorum bene possit intelligi ex
aiunctis, tunc prima litera nominis bene sufficit, altior et punctata,
(7) nisi in salutatione ad apostolicum vel imperatorem vel ad
regem aliquem pertinente, quia causa dignitatis eorum non debent
nomina decurtari. (8) Et vide quod, sive proprium nomen
in salutatione scribatur integre sive non, semper debet in ea prima
littera proprii nominis vel sillaba designari. (9) Si vero comuni
aliquando est scribendum sufficit nomen a loco sumptum,
ut: 'Populo Bononiensi'. Nam sepe a loco sumitur certitudo,
ut: 'Iohanni de Roma Petrus Bononiensis salutem'; (10) quandoque
a cognatione, ut: 'Guido Bovarelli Petro Taurelli salutem'.
|
|