est animus, non est virtus; si non est virtus, non est verbum. Quodlibet
enim cuiuslibet causa esse videtur. Et quoniam ostensum est, quod non
debet laudari ut aliquod istorum, quia non est aliquod istorum, sicut
paganorum philosophi putabant. Nam stoyci quidam dicebant Deum
esse verbum, et significabant per verbum mentis conceptus; alii asserebant
eum esse virtutem omnium elementorum et mentium; quidam
vero autumabant ipsum esse animum, utpote Cato stoyce secte dixit:
«Si Deus est animus, nobis ut carmina dicunt» stoycorum; nonnulli
aiebant eum esse vitam rerum et in rebus collocatam et statutam; epicur[e]i
vero arbitrabantur eum esse essentiam, id est magninudinem
aliquam corporalem. Hi ergo, secundum propriam sectam, quique laudabant
Deum aut ut verbum appellantes eum Mercurium, aut ut virtutem
dicentes ipsum dinamin, aut ut animum, aut vitam, aut essentiam.
Profitetur enim Dionisius quod divinitas non est aliquod eorum que
sunt. Quare nec verbum nec virtus nec animus neque vita temporalis
nec essentia est. Sequitur quod dicit.
[17]
Quod divinitas non est aliquid eorum que sunt
Nulla enim eorum, quecumque sunt, dicitur. Ergo nec dicitur veritas,
quia veritas est eorum que sunt. Ergo veritas eorum que sunt non dicitur,
sed super omnem veritatem eorum que sunt dicitur. Veritas eorum
que sunt est subsistentia cuiuslibet eius quod est secundum proprium
genus, ut veritas auri est ipsa subsistentia proprie sue nature ex qua veraciter
est et dicitur aurum; sic et veritas hominis eius propria subsistentia
est, qua veraciter est et dicitur homo, id est veritas hominis, qua vere
est et dicitur homo, est humanitas; et sic de similibus. Verum licet divinitas
non sit ulla istarum veritatum, est tamen super omnes has veritates.
Patet igitur ex superioribus, quia divinitas nec laudatur ut aliquid
eorum que sunt, nec dicitur esse aliquid eorum que sunt. Sed nec haberi
nec moveri nec aliquo modo cogitari vel opinari vel nominari nec sciri
|
|