Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
promontorio iunctos, quos penes Hispaniensis finitur Occeanus
et Gallicus incipit.
ISSICUS sinus in mari est Cilico, sic denominatus ab Isso olim
celeberrima civitate. Est enim inter Amanum montem et Hammodem
promontorium.
LACONICUM mare Egei pars est et Yonii: Egei a Scylleo promontorio
Acaie, ubi eius initium est, usque ad promontorium
Maleum; Yonii autem a Maleo usque ad Tenaron, ubi finis.
Lacoriicum autem a regione quam alluit dicitur, in qua Lacedemon
est.
LATURUS sinus est in mari Numidico inter Avisam castellum
et Sardabalem fluvium, citra commune gentis regie
monumentum.
LIBYCUM mare inter Affricum atque Egyptium est, Cyrenaice
provincie adiacens, et ideo a non nullis Cyrenaicum nuncupatur.
Incipit quidem ab Aris Philenorum apud quas Affrici finis
est. Habet promontoria Zephirium et Naustathmos et Paretonium
portum, et inde Catabathmos devexa vallis est, cuius
in confinio maris huius est finis et Egyptiaci principium. Libycum
autem dictum a Libya, cuius pars Cyrene est.
LIBURNICUM mare Adriatici pars est, a Liburnis Illyriis denominatum,
quos hodie Sclavos dicunt.
LYCIUM mare Asyatici pars est, a Lycia provincia cui adiacet
denominatum. Incipit autem a Phaseli Pamphylie civitate,
quam penes Pamphylii maris est finis, a qua sequitur Cariam
eunti Side portus et Tauri promontorium ingens et inde Limyra
flumen et civitas et Patara cum Apollinis delubro atque
oraculo fide Delphico simili, post autem mons Gradus et
Telmesos civitas que finem mari facit huic et Ycareo prestat
initium.
LIGUSTINUM mare Tusci maris pars est, a Liguria provincia
cui adiacet denominatum. Hoc initium sumere quidam volunt
ab hostio Arni fluminis, ut Pisarum civitas media Ligurun sit
et Tuscorum reliqua. Alii vero dicunt quod ab hostio Macre
fluminis Lune civitati propinquo initietur, quod verius creditum,
ex quo et Corni scopulo procedens Veneris Portum facit
|
|