perrexit. Quid ést autem sine Benedicti gratia ad propinquos ire,
nisi preter donum Spiritus, quod est amor et gratia Dei, ex affectu
carnis et sanguinis aliquid seorsum et deorsum <amare>? Quia
tamen naturale est amare propinquos, nec possibile alicui non amare
aliquem affectu sanguinis absque dono gratie et virtute Spiritus
sancti, etsi quidem dignus non est in consortium dormientium in
pace, aut certe morientium seculo velut in septilchro quiscere, «eo
quod pertrahat sua unumquemque voluptas», possible tamen sit per
donum Spiritus, dum corpus Christi reverentissimum suo corpori
intelligit sociatum, ut qui non potest de facili ad amorem spiritalem
consurgere, per carnem Filii Dei reconcilietur et vivat. «Omne quippe
animal rem diligit similem sibi.» Homo autem quia caro est facilius
potest hominem Christum contemplando amplecti, quam Deum
purum et Spiritum eius; et ideo Filius Dei homo fieri ex tempore
voluit, ut dum visibiliter Deum agnoscimus per hunc invisibilium
amore rapiamur.
17. Exit et alius monachus vagationi obnoxius, qui dum se carcerali
paupertatis custodia coartatum respicit, tanto magis viarum
mortis latitudinem cogitat, quanto minus mandatum latum quante
sit dulcedinis et suavitatis agnoscit. Cumque abbatiarum multarum
affluentiam cogitat, miserum se esse putat, quia pauperem se vitam
ducere in squalore solitudinis deprehendit. Quid plura? Dracho iste
sevus et lubricus, qui. tandem Benedicti monacho licentiam extorquenti
apparuit, talia cogitantem instigat, ut extortis ab abbate suo
litteris, devorandus ab eo ipso qui sibi tantum malum suggerit et
ruinam bonorum iugiter machinatur, discedat. Sed et istud electis
Dei metuendum non est, nec propter hoc salvandi in monte cum
iusto Loth ascendere his diebus dissimiiter, quia Is, qui illius oculos
monachi ut hostem suum videret aperuit, ipse illuminabit et
istos ut insidias videant, et quantotius ad fratrum auxilium, ut non
a seva bestia devorentur, recurrant. «Erunt quippe homines isti docibiles
Dei», eo quod voluntati Spiritus assentiendo subicientur, ut
nequaquam sequantur propriam sed Domini per omnia voluntatem
|
|