Ille:  «Quid hoc dubitas? Quid me, carissime, tentas?» 
«Quid dubito? Quid tento?»  refert tunc Alphesibeus: 
«Tibia non sentis quod fit virtute canora  
numinis et similis natis de murmure cannis, 
murmure pandenti turpissima tempora regis 
qui iussu Bromii Pactolida tinxit arenam? 
Quod vocet ad litus Ethneo pumice tectum, 
fortunate senex, falso ne crede favori, 
et Driadum miserere loci pecorumque tuorum. 
Te iuga, te saltus nostri, te flumina flebunt 
absentem et Nymphe mecum peiora timentes, 
et cadet invidia quam nunc habet ipse Pachynus; 
nos quoque pastores te cognovisse pigebit. 
Fortunate senex, fontes et pabula nota 
desertare tuo vivaci nomine nolis». 
«O plus quam media merito pars pectoris huius, » 
(atque suum tetigit) longevus Tityrus inquit,  
«Mopsus amore pari mecum connexus ob illas 
que male gliscentem timide fugere Pyreneum, 
litora dextra Pado ratus a Rubicone sinistra 
me colere, Emilida qua terminat Adria terram, 
litoris Ethnei commendat pascua nobis, 
nescius in tenera quod nos duo degimus herba 
Trinacride montis, quo non fecundius alter 
montibus in Siculis pecudes armentaque pavit. 
Sed quanquam viridi sint postponenda Pelori 
Ethnica saxa solo, Mopsum visurus adirem, 
hic grege dimisso, ni te, Polipheme, timerem».
  |  
  
  
50 
  
  
  
  
55 
  
  
  
  
60 
  
  
  
  
65 
  
  
  
  
70 
  
  
  
  
75
  |