Petri Cantinelli: Chronicon

35


apostolice sedis legatum, vel per dilectum filium nobilem virum Bertoldum de Filiisursi civem
romanum, totius provincie Romaniole, civitatis bononiensis, comitatus Brittenorii et pertinentiarum
eorundem rectorem, illa et eorum effectum nostre providentie reservamus].
Et quia pax ipsa, dante Domino, discordiarum radicibus extirpatis maiori radicabitur firmitate,
ac prosperitate virescet, odiosis refricationibus sissuram ulterius non passura, volumus et
arbitrando precipimus quod omnia bona immobilia et mobilia extancia, que mobilia non sint
inedificata, immissa, affissa vel iuncta, seu iura qualitercunque per quoscunque et a quibuscunque,
occasione partium vel discordiarum, a tenpore mote guerre inveniuntur occupata, saisita,
subtracta vel disforciata seu detenta, restituantur generaliter et singulariter hic inde, sicut
habebantur tenpore exitus partis Lanbertaciorum, infra terminum deputandum per nos vel
alium, cui hoc duxerimus committendum; ita tamen, quod hec restitutio ad contractus alios
legitime factos de libera contrahentium voluntate nullatenus extendatur.
Volumus quoque, precipimus et ordinamus quod Bononienses extrinseci civitatem ipsam
et eius districtum, postquam generalis pax de parte ad partem, ut predicitur, extiterit confirmata,
intrare, in ipsis habitare ac degere, et ex tunc tam intrinseci quam extrinseci bona
sua excollere, illisque uti de cetero, sicut cives bononienses et re et nomine libere valeant, et
eorum pacifica possessione gaudere, exceptis illis, quantum ad ingressum civitatis de parte
Lanbertaciorum, quos, ex certis causis, pro quiete civitatis eiusdem, ad tenpus extra civitatem
ipsam, in locis vel loco per nos deputandis vel deputando, manere providerimus, per
nos vel alium, prout de locis vel loco aut tenpore huiusmodi duxerimus ordinandum.
Ceterum, ut novelli pacis surculi delectabili amenitate concrescant, et, nullis illos ventis
plicantibus, sub diligenti custode virescant, et cuiuslibet suspitionis subtractis eventibus
caritativis connexibus saltem mixtis primordiis radicentur, et eadem connexitate reflectant
odoris gratiam, simul aut idem per omnia precepturi, non minus utile quam necessarium fore
providimus quod regimen eorundem civitatis et districtus, pro anno proximo futuro, vel
maiori tenpore, prout pro qualitate negotii expedire videbimus, exerceatur per aliquam personam
deputandam a nobis, quae regimen ipsum gerens statuto, ordinamento vel reformatione
aliqua factis hactenus contra aliquos, vel occasione partis aut alias, et obviantibus iuri
et potestate, seu per que aliquis innocens personaliter vel realiter pretextu alicuius privilegii
vel statuti aliquibus per comune concessi contra iusticiam puniretur, quomodolibet non
ligetur, vel regimen ipsum impediatur in aliquo; sed potius statuta, ordinamenta, et reformationes
huiusmodi taliter facta vel facienda, immo presunpta vel presumenda, ne ex eis
provenire possit sintilla odii vel rancoris, cassamus et irritamus omnino, et volumus quod
pro cassis de cetero habeantur. Per hoc autem non intendimus quod eadem per nos ad ipsum
regimen deputanda persona non iuret illa servare statuta et consuetudines alias adprobatas,
que iuri consona, et etiam equitate fundata, ac inibi facta vel facienda, tam ibidem quam
in aliis civitatibus et locis Italie, ad statum prosperum populorum, quietem civitatum et
locorum eorundem, consueverunt pacifice observari; sed illa per eam iurari volumus et servari
quatenus equa fuerint paci ac presenti ordinationi nostre non repugnancia, nec dominio nostro
et ecclesie Romane obsistencia, vel obviancia ecclesiastice libertati. Et quia nemo tenetur
in aliorum serviciis propriis stipendiis militare, dictam personam, per nos ad ipsum regimen
ut predicitur, deputandam, [quinque] iudices, septem notarios, tres socios et decentem familiam
regimen huiusmodi prosequendo habere volentes, ipsi pro se et pro iudicibus et notariis, sociis,
et familiaribus supradictis pro uno anno, conputando a festo beati Petri proximo futuro, septem
millium librarum bononiensium salarium percipiendum ab ea de bonis comunis Bononie deputamus.

Torna all'inizio