Warmundus Eporediensis episcopus: Ordo missae

818


ALIA
Corpus tuum quod sumpsi domine deus meus Ihesu Christe et sanctus
sanguis tuus quem potatus sum <adhaereat visce>ribus meis et
<non veniet mihi> ad iu<dicium neque ad condemnationem poenae
sed proficiat mihi ad salutem et remedium animae meae in vitam
aeternam> per te Christe.
Postquam diaconus dixerit Ite missa est veniat ante altare et osculato
dicat

Placeat tibi sancta dei trinitas obsequium meae ser<vitutis> et presta
ut <hoc sacrificium> quod ocu<lis ma>iestatis obtu<li sit tibi
placens> mihi<que et omnibus pro quibus illud obtuli sit te miserante
propitiabile. Qui>.
Finita missa accedat ad altare et osculetur illud et dicat
Meritis et intercessionibus sanctorum misereatur nostri deus.
Expletis omnibus episcopus de altari ad sacrarium rediens cum diaconibus
et ceteris quos voluerit cantet ymnum trium puerorum et
Laudate.
Postea Preces
Confiteantur <tibi domine omnia opera tua>. R Et <sancti tui benedicant
tibi>.
E<xultabunt sancti in gloria. R Laetabuntur in cubilibus suis>.
Exultent iusti in conspectu <dei>. R Delectentur in laetitia.
Non nobis domine non nobis. R Sed nomini tuo da gloriam.
Sacerdotes tui domine indu<antur> (iustitiam). R Et sancti tui exultent.
Ne intres in iudicium cum <servis tui domine>. R Quia non iustifica<bitur>
(in conspectu tuo omnis vivens).
Domine virtutum deus con<verte nos>. R <Et ostende> faciem tuam
<et salvi erimus.
Benedicat n>os deus deus noster (benedicat nos deus). <R Et metuant
eum> omnes <fines terrae.
Domine exaudi orationem meam. R Et clamor meus ad te veniat>.
Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede
propitius ut nos famulos tuos non exuret flamma vitiorum. Per dominum.
ALIA ORATIO
Actiones nostras quaesumus domine aspi<rando praeveni et adiuvando
prosequere ut cuncta operatio a te semper incipiat et per te>
cepta finiatur. Per.

Torna all'inizio