sanctitatis nomen et recordantes quod dixit Filius Dei: "Gloriam ab
hominibus non recipio, oblatam gloriam penitus recusabant"".
Capitulum 20 -Avaritia nomen Discretionis assumit.
"Ambulantibus vero ipsis in tanto fervore dilectionis Christi,
Avaritia, nomen Discretionis assumens, cepit dicere ad illos: "Nolite
sic vos rigidos ostendere hominibus nec honorem eorum sic contemnatis,
sed ostendite vos affabiles eis et oblatam gloriam nolite exterius
respuere, sed interius id summopere facite. Bonum est habere
amicitias regum, notitias principum, familiaritates magnorum,
quia, dum ipsi sic vos honorant et venerantur, dum sic vobis assurgunt
et occurrunt, multis est ad exemplum; qui, hoc videntes, ad
Deum facilius convertuntur".
Ipsi vero videntes profectum, datum acceptaverunt consilium,
sed non custodientes se a laqueo posito iuxta viam, gloriam et honorem
demum amplexati sunt toto corde. Tales se fore intus existimabant
quales predicabantur foris, ponentes gloriam suam in ore laudantium,
sicut fatue in vendentibus et servus inutilis in terra.
Homines vero, qui tales eos esse putabant interius quales exterius
videbantur, bona sua libenter offerebant eis in remissionem
peccatorum suorum. Que in principio ipsi velut stercora omnia reputabant,
dicentes: "Nos pauperes sumus et semper esse desideramus,
non vestra desideramus, sed vos. Habentes alimenta et quibus
tegamur, iis contenti sumus, quia vanitas vanitatum et omnia
vanitas. Propterea devotio hominum in eis cotidie crescebat magis,
ita ut multi eorum minus sua diligerent, que a sanctis sic videbant
contemni".
Capitulum 21 -Avaritia se vocat Providentiam.
Interea illa barbara inimica mea hoc videns cepit vehementer
irasci et frendere dentibus suis, et, tacta dolore cordis intrinsecus,
|
1
5
10
15
20
25
|