Militantes tenent quintum circulum c.99r.b
Rubrica LXXVII //
Quintum circulum tenent bellantes, quos ideo in Inferno c.99v.a
posuit, quia remotissimi a felicitate sunt, cum,
teste Vegeçio in de Re militari, bellorum dubii sunt eventus,
qui eos faciunt inquietos, dicente Seneca in
Phoenisse:
" Fortuna belli semper ancipiti in loco est.
Nam spes et metus sors ceca versat" .
De quo dixit Virgilius in li. VI:
" Inde datum molitur iter. Iamque arva tenebant
Ultima, quae bello clari secreta frequentant" .
Sed posset quis mirari qualiter " ultima" poeta dixit, cum
ad hoc supersint plures. Ideo nota quod ista littera dupliciter
exponi potest: uno modo, quod clari bello habitent
in ultimis partibus horum camporum, et tunc legetur: tenent
arva que, ultima clari bello frequentant, idest possident;
alio modo, dicetur " ultima" , habito respectu ad litteram
Y, quoniam in quinque precedentibus circulis posuit
vicia mixta virtutibus, prout supra dixi in c.L. Sed,
|
1
5
10
15
20
|