a fidelibus suis manducari credimus quasi causam impossibilitatis
opponis, profecto fidem nostram aut non intelligis, aut intellectam
male exponendo ad tuam ipsius perniciem deprauare
contendis. Sic enim credimus uere salubriterque manducari in
terris a digne percipientibus dominum Iesum Christum, ut certissime
teneamus existere illum in celestibus incontaminatum,
incorruptum, illesum. Ineptus sis si propterea dicas Sareptenam
uiduam non potuisse comedere oleum quo plenus erat lechitus
suus, quia sacra testante historia lechitus olei non est
imminutus, cum eadem scriptura dicat: Abiit et fecit iuxta uerbum
Helie, et comedit ipse et illa, et domus eius . Non dissimili
grauaris uecordia, si iccirco moliaris astruere non posse ali ecclesiam
carne ac sanguine redemptoris sui quia apostolus dicit:
Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra
non dominabitur ; cum ipse dominus loquens discipulis suis testetur
dicens: Accipite et manducate, hoc est corpus meum quod
pro uobis tradetur , et Hic est calix sanguinis mei misterium fidei,
qui pro uobis et pro multis effundetur . Et Panis quem ego
dedero caro mea est pro mundi uita . Et Nisi manducaueritis
carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis
uitam in uobis . Ex quibus domini [428] uerbis orte sunt due
hereses antiquis temporibus. Et in hoc quidem consenserunt
omnes quod panis et uinum in ueram filii hominis carnem uerumque
eius sanguinem conuerterentur, sed quis esset iste filius
hominis non omnes eandem sententiam tenuerunt. Quidam
arbitrati sunt hunc oportere intelligi quemlibet hominem siue
iustum siue peccatorem, in cuius carnem et sanguinem conuersa
terrena substantia sumeretur in remissionem peccatorum.
Alii arbitrati sunt non hunc esse de turba quemlibet hominem
sed uirum iustum, sanctificatum, a communi hominum uita per
sue uite celsitudinem segregatum, qui templum dei esset, qui
diuinam in se habitationem uerissime possideret. In huius carnem
|
|