Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 101

Liber II


in deliberatione tum ex ipsa re quae venit in consultationem, tum ex fine, quem sequi oporteat. Res autem omnis aut per se deliberationem facit, ut si quis deliberet, det ne operam philosophiae, an non; aut propter extraneam causam, ut si Pontifex deliberet an inferat Ferdinando regi bellum, ut ille id quod Pontifici debet, persolvat. Quibus in causis locus, tempus modusque ponitur, ut si quis deliberet, utrum hoc tempore bellum inferendum aut hoc loco incipiendum aut hoc modo gerendum sit. Quum res ipsa faciet deliberationem, omnibus eam modis aut augere aut extenuare oportebit. Quum autem propter extraneam causam veniet in consilium, primum causam ipsam vel augebimus vel minuemus. Deinde quantum momenti ad rem illam de qua deliberamus habere debeat, ostendemus et rem cum causa conferemus, ut, satis ne idonea causa sit * pro magnitudine rei appareat, tum rei finem spectabimus ad eumque nostras argumentationes omnes dirigemus. Finis erit aut utilitas aut honestas. Sed quoniam, ut Quintilianus ait, nihil aliud est deliberatio, quam quaedam comparatio rationum, si quando res utraque in dubium et comparationem veniet, qui utilitatem praeponet, his locis utetur. Incolumitatem et salutem omnibus rebus praeferendam esse: virtutibus neminem recte uti posse, qui

Torna all'inizio