Salimbene de Adam: Cronica

Pag 504


duxit aliam, quam dedit ei Içilinus de Romano, ex qua genuit
duos filios et tres pulcherrimas filias, que diu sine maritis fuerunt.
Sed de hac materia satis sit dictum.
De multis decennariis.
De morte Friderici secundi imperatoris condam.
Nota quod X fuerunt plage Egypti, decem onera Ysaie,
decem cornua in bestia Apocalipsis XVII. Decem similiter posui
infortunia Friderici secundi condam imperatoris depositi, que
cum ad memoriam reducebat, implebatur in eo Scriptura que
dicit, Prover. XII: Meror in corde viri humiliabit illum. Et iterum,
Prover. XV: In merore animi deicitur spiritus.
Ad tantam igitur devenit tristiciam ob memoriam predictorum,
quod cepit graviter infirmari infirmitate, de qua mortuus
est, et decidit in lectum et cognovit quia moreretur, quia renovata est
in eo tristicia magna, et arbitratus est se mori, et fecit quod de Antiocho
legitur, I Macha. VI: Vocavit omnes amicos suos et dixit illis:
Recessit somnus ab oculis meis, et concidi et corrui corde pre sollicitudine,
et dixi in corde meo: In quantam tribulationem deveni
et in quos fluctus tristicie, in qua nunc sum, qui iocundus eram et
dilectus in potestate mea. Nunc vero reminiscor malorum que feci.
Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista, et ecce pereo
tristicia magna in terra aliena. In secundo etiam libro Macha.
IX de isto eodem Antiocho habentur quedam, que omnia in
Friderico impleta fuerunt. Dicitur enim ibi sic: Et qui pauló
ante sydera celi contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter
intolerantiam fetoris portare. Hinc igitur cepit ex gravi deductus
superbia ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per
momenta singula doloribus suis augmenta capientibus. Et cum ipse
iam fetorem suum ferre non posset, ita ait: Iustum est subditum
esse Deo et mortalem non paria Deo sentire. Orabat autem hic scelestus
Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Et
infra, circa finem capituli: Igitur homicida et blasphemus pessime

Torna all'inizio