Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 668


ad petitionem domni Açonis marchionis Hestensis et domini civitatis Regii in
concordia electus est frater Iohaninus de Maloxelis de ordine Minorum, et quia
minister generalis noluit dare licentiam, petita fuit a domno Bonifatio papa VIII,
qui etiam noluit dare, sed casavit quod factum est et dedit domno Matheo de
Vicecomitibus de Mellano, qui renuntiavit. Tandem millesimo CCCII III Aprilis
in consistorio privato domnus Riçardus de Senis, utriusque iuris professor, Sancti
Eustachii diaconus cardinalis, nominavit pro episcopo Regino quendam domnum
Henricum de Casalorciis de Cremona, decretorum doctorem, canonicum Cremonensem,
et papa et multi cardinales, qui eum cognoverant propter librum, quem
fecit de potentia pape, probando ipsum esse dominum in spiritualibus et temporalibus
per totum mundum, consenserunt; postea die ultimo Aprilis Rome Laterani
publicatus est et in festo beate Marie Magdalene subsequenti consecratus Ananie
de mandato domni pape per venerabilem patrem domnum fratrem Matheum,
Portuensem episcopum, asistentibus sibi V episcopis, scilicet Laudensi, Ymolensi,
Ortanensi, Albiganensi et quodam Yspano, et venit Regium XVII. die Agusti
tempore domni Bonifacii pape VIII, anno octavo pontificatus eius, in predicto
anno et millesimo.
D. Bertolomeus de Enurea.
D. Laurencius de Pinotis de Regio.
D. Seraphinus de Trino.
D. Ugolinus de Sesso MCCCLXXXVII.
D. Thebaldus de Sesso MCCCLXXXXIIII.
D. Iacobus Antonius de la Turi MCCCCXXXVIIII.
D. Babtista de Palavicinis [de Gibello] MIIIIXLV.
D. Antonius de Trombettis de Ferraria 1466.
D. Bonfranciscus de Arlotis de Regio 1477. fuit electus die 9. Iulii, decessit
autem anno Domini 1508. die . . . . .
D. Iohannes Lucas Pontremulensis.
D. Ugo Rangonus comes Mutinensis fuit ellectus in episcopum Regien. MDX.
D. Marcellus de Corvinis presbyter cardinalis electus fuit episcopus Regiensis
1640. Idibus Octobris.

Torna all'inizio