qui cum rege tunc aderant, damnatus est et depositus. Quamobrem iuxta
Hiezechielem prophetam fimum boum pro stercoribus humanis Deus sibi
quodammodo contulit, dum carnis interitum honoris ruina mutavit. Tunc
quippe mortuus est in honore, cum honoris synodali iudicio perdidit
dignitatem. Nunc autem non dicam biathanatus, sed potius millemortuus
toto terrarum orbe deridetur, exploditur, maledicitur
anathematizatur.
Audiant igitur hoc insultatores mei, et dum divinae dispensationis perspexerint
ordinem, me mendacii non accusent. Tu autem, vir Domini,
gladium Finees zelo fervidus arripe, ut Israelitam cum Cosbin Madianitide
coeuntem acuto valeas pugione transfodere. Cum Samuhele quoque te
in ultionis spiritum constanter accinge, et ad confusionem Saul, Agag
pinguissimum in frusta concide. Helias etiam tibi productum de pharetra
Domini gladium porrigat, et de sacerdotibus ac prophetis Baal ductis ad
torrentem Cison, ne quidem unus evadat. Nam et Moyses quia pro amore
Israelitae cuiusdam percussum sabulo abscondit Egyptium, totius postmodum
Israel optinere meruit principatum. Atque ut illam magis victoriam
memoremus, quae ad castitatis pertinet sacramentum, David quia
ducenta praeputia Philistinorum fervidus bellator abscidit, protinus in
coniugium Michol filiam Saul regis accaepit. Nam quia Saul centum tantummodo
petiit, sed ducenta genero deferente suscepit, ille regi Israel
praeputia geminata comportat, qui Deo non solum corporis, sed et cordis
pudicitiam immolat. Adonias filius Agith quia illicitum petiit, Bethsabee
interveniente coniugium Salomone promulgante iudicium fuso cruore
purgavit incestum.
Memento itaque, quod tibi idem Salomon dicit: Fili mi, si spoponderis
|
|