Sic tribus in campis totidem patet ordine cives
Et palmam peperisse nece et periisse volentes.
O genus eximium, dignum cui secula cunta
Rite canant laudes, cui nulla oblivio sensim
Obrepat serosque vetet celebrare nepotes!
Cetera nota tibi ac passim vulgata relinquo.
Vidisti - neque enim tam longa intervenit etas,
Ut nequeas vidisse - quibus fortissimus olim
Regulus expositus servarit sacra fidemque
Suppliciis, quanto patrie inflammatus amore.
Heu, bene nate senex, nunquam tua fama peribit!
Tu moreris: tamen illa tibi mansura superstes
Vivit et eternum vivet.
Quamquam quid genera atque viros memorare necesse est?
Cum sepe ad certam legiones currere mortem
Viderimus, monstrante duce et sua fata docente,
'Ire licet' clamante, 'viri, vetitumque redire est,
Nec flexisse animos ideo nec lumina quemquam,
Prerapidoque leves ivisse in vulnera saltu!
Romanum est - si nescis - opus contemnere casus
Fortuitos, placide venienti occurrere Morti,
Spernere que gentes alie mirantur et optant,
Contra autem amplecti que formidanda videntur,
Vincere supplicia et tristes calcare dolores,
Sponte mori potius quam turpem degere vitam.»
Dixerat. Ille autem: «Medio interrumpis et aufers
Plurima. Quid regum vestrorum extrema relinquis?»
Hospes ad hec: «Fateor: fortunas querere regum
|
620
625
630
635
640
645
|