Quidam enim dicunt, ut supra dictum est, quod intellectus agens est unus
omnium, intellectum agentem Deum esse dicentes: et cum intellectus agens se
habeat hoc modo ad intelligibilia sicut lucidum ad visibilia, volunt quod sicut
non potest videri aliquid visibile nisi per emissionem radii corporalis, ita non
possit intelligi aliquid intelligibile sine nova emissione radii spiritualis, qui est
gratia gratis data. Sed haec positio conveniens non est, ut supra dictum est,
dist. 17, qu. 2, art. 2: non enim intellectus agens est aliqua substantia separata,
vel Deus, ut quidam theologi dicunt, vel intellectiva, ut plures philosophorum,
ut supra dictum est, sed naturalis virtus ipsius rationalis animae. Nec tamen
oportet, hac positione supposita, ut semper nova infusio gratiae fieret in cuiuslibet
veri cognitione; eo quod infusio et emanatio spiritualium donorum non est
successiva per modum motus; sed est fixa et permanens; unde secundum unam
irradiationem spiritualem, intellectus possibilis ad omnia sibi proportionata
cognoscenda perficeretur.
Aliorum vero opinio est, quod intellectus agens sit quaedam potentia animae
rationalis; et hanc sustinendo, non potest rationabiliter poni, quod oporteat ad
cognitionem veri, talis de quo loquimur, aliquod aliud lumen superinfundi: quia
ad hoc verum intelligendum sufficit recipiens speciem intelligibilem, et faciens
speciem esse intelligibilem in actu: et utrumque est per virtutem naturalem ipsius
animae rationalis; nisi forte dicatur, quod intellectus agens insufficiens est ad
hoc; et ita natura humana aliis imperfectior esset, quae non sibi sufficeret in
naturalibus operationibus. Et ideo dicendum est, quod haec vera, sine omni lumine
gratiae superaddito, per lumen naturale intellectus agentis cognosci possunt.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sicut Deus operatur in natura, et continet virtutem
naturalem; ita etiam operatur in intellectu, et continet virtutem intellectivam:
unde sicut nullum opus naturale est nisi in Deo sicut in continente, nec
ambulatio, nec aliquid huiusmodi; ita etiam nec cognitio veritatis est nisi in
Spiritu Sancto, qui in intellectu operatur, et ipsum conservat.
Ad secundum dicendum, quod sicut ibidem in Glossa exponitur, pro tanto dicitur
eis Deus revelasse, quia naturalem rationem eis dedit, et creaturas condidit,
in quibus maiestas Creatoris cognosci poterat, et non per aliquod lumen gratiae
naturali lumini superadditum.
Ad tertium dicendum, quod sicut dicit Augustinus, 1 de Doctrina christ.,
ille qui docet, similis est ei qui movet digitum ad aliquid ostendendum;
unde sicut homo potest exterius movere digitum ut aliquid ostendat, non
autem potest conferre virtutem visivam; per quam ille qui docetur, doctrinam
visibilem advertat; ita etiam potest homo exterius verba proferre, quae sunt
signa veritatis, non tamen veri intelligendi virtutem praebere, quae a solo Deo
est. Pro tanto ergo dicitur ipse solus Deus docere, quia vim intelligendi in nobis
continet et causat; non ex hoc quod in qualibet cognitione veritatis novum
lumen gratiae superinfundat. Qualiter autem diversimode Deus, Angeli et homo
docere dicuntur, dictum est supra, dist. 9.
|
|