Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 596


ubi a nemine curassem”. Porro de Francis quod fatus est, nullo modo talia proferui,
aut ex meo exivit ore; sed contagio ex omni parte mihi opponit.’
Dum a nobis interrogatus fuisset prenominatus Rodicausus, si haec alii cum eo
audissent, tunc adfirmavit, quia solus esset et nullus secum alius audisset.
Tunc plures ex ipsis priores monachi asserebant, testimonio pro ipso Rodicauso
dicentes: ‘Quia, in stupro captus cum propria neptę sua, ex presbitero factus monachus
effectus est. Et tale crimen adversus abbatem nostrum inponere minime
valebit, quia a sacris canonibus respuetur’.
Et introducti sunt alii tres monachi, qui cum Hildibrando duce venerunt et
cum Autberto abbate moraverunt, adserentes adversus Pothonem abbatem: ‘Quia nos,
cupientes apud excellentissimum regem peragrari, a custodia comprehensi sumus et
in carcerem missi’. Ad haec respondit ante dictus abba: ‘Veritas est, quia custodes
habui in ponte, non eos qui apud regem irent devetare, sed eos, qui suam regulam
relinquunt et ad suum vomitum in saeculo, peccato inminente, revertunt, eos conprehendere
iussi. Et tunc, quando dicunt, ibidem minime fui, sed aput magnum regem
iter carpebam’.
Tunc nos liquidius pertractantes et sacrorum canonum instituta inquirentes repperimus
in concilio Calcedonensae capitulo octavo decimo confirmante ita: Coniurationis
et conspirationis crimen et ab exteris est legibus prohibitura, multo magis hoc in Dei ecclesia
ne fiat, admonere conveniet; si qui ergo clerici vel monachi reperti fuerint coniurantes aut conspirantes
aut insidias ponentes episcopis aut clericis, gradu proprio penitus abiciatur.
Item capitulo
vicesimo primo: Clericos aut laicos, accusantes episcopum aut clericos, passim et sine probatione
[ad] accusationem recipi non debere, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio.
Simul et
in Africano concilio capitulo octavo fertur: Preterea sunt quam plurimi bonae conversationis,
qui existimant, maiores natu vel episcopos passim vageque in accusatione pulsandos: debent tam
facile admitti necne? Aurelius episcopus dixit: ‘Placet igitur caritati vestrae, ut is, qui aliquibus
sceleribus inretitus est, vocem adversus maiorem natu non habeat accusandi?’ Ab universis episcopis
dictum est: ‘Si criminosus est, non admittatur, placet'.

Et haec omnia considerantes; et quoniam habet hoc proprius hostis insidias, ut,
quos in pravorum actuum perpetratione, Deo sibi resistente, decipere non valet,
opiniones eorum falsas ad presens simulando dilacerat; et quia, utrum vera essent
an non, districta diutius per triduum fecissemus inquisitione perquiri, et nullam in ea
de his, quae dicta fuerant, culpam invenissemus, sed, ne quid nobis videretur obmissum
aut nostro potuisset cordi dubium remanere, praefatum abbatem Pothonem sacramentum
proferri decrevimus: quia nulla talia pro infidelitate regalis vestrae potentiae
dixisset, sed nec aliquando eiusdem magni regis infidelis fuit vel erit cunctis diebus
vite suae; simul et alii decem primati monachi ipsius venerabilis monasterii, quinque
ex genere Francorum et quinque ex genere Langobardorum, statuimus, ut preberent
sacramentum: quia numquam audierunt ex ore abbatis quamlibet infidelitatem adversus
vestram regalem excellentiam.
Ipsi vero petierunt, se omnes pariter ad vestram regalem venire praesentiam.
Nos quippe, illorum exquirentes fidem erga vestram regalem venire potentiam, sinuimus

Torna all'inizio