Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 928


Ad secundum dicendum, quod quamvis agere sit suppositi, tamen forma sive
natura est principium vel causa agendi in supposito, sicut et aliarum proprietatum
in supposito existentium; unde sicut idem suppositum est subiectum diversarum
proprietatum propter diversa eius principia causantia illas proprietates; ita
idem suppositum habet diversas actiones propter diversas formas sive naturas.
Ad tertium dicendum, quod unitas rei consequitur esse suum: unde eodem modo
praedicatur de re ens, et unum, quod convertitur cum ente. Non autem ex actione
sua habet res unitatem: et ideo non potest esse quod sit suppositum unum, et
esse eius non sit unum; potest autem esse quod sit suppositum unum, et actio
eius non sit una.
Ad quartum dicendum, quod non potest esse eadem actio numero per essentiam,
principalis agentis et instrumenti, quia idem accidens non est in diversis
subiectis; sed dicitur una secundum quid, inquantum scilicet instrumentum non
agit nisi motum a principali agente, et agit in virtute principalis agentis: et hoc
modo in ipsa actione humanitatis Christi est aliqua virtus, inquantum ipsa
humanitas est instrumentum Deitatis.
Ad quintum dicendum, quod actionis unitas non solum dependet ex termino, sed
etiam ex multis aliis causis; et ideo non oportet, si sit idem activum, quod sit
eadem actio. Contingit autem quod idem activum ex diversis actionibus causatur
quadrupliciter. Uno modo quando unus agens non est sufficiens ad complendum
effectum, sed multi simul; sicut multi simul trahunt navem, quam nullus
per se trahere posset; et tunc omnes illi sunt quasi unus agens non simpliciter,
sed unitate aggregationis; et similiter actio eorum non est una simpliciter,
sed quasi una congregata ex multis. Alio modo quando unus agens potest perficere
effectum, sed non simul una operatione, sed multis operationibus successivis;
sicut est in generatione habituum acquisitorum; et tunc ultima complens
effectum agit in virtute omnium praecedentium disponentium ad illum effectum.
Et his duobus modis non fuerunt in Christo plures actiones ad unum effectum.
Tertio modo quando effectus non est unus simpliciter, sed unus subiecto, sicut
vulnus adustum, et ideo actiones causantes sunt diversae simpliciter, conveniunt
tamen in supposito, scilicet incisio et adustio; et a diversis formis per
essentiam causantur, scilicet ab acumine ferri, et a caliditate. Quarto modo,
quando duae actiones sunt diversorum agentium ordinatorum, quorum unum
movet aliud, et unum est instrumentum alterius. Et hi duo ultimi modi sunt in
Christo, secundum quod diversae eius actiones ad idem opus operatum
terminabantur.

Torna all'inizio