Petrus Damiani: Epistulae

Pag 47


Redditas michi sanctitatis vestrae litteras, discolo quodam deferente
presbytero, laetus arripui, osculatus explicui, celeri sub aviditate perlegi.
Sed cum tantum auctoritatis vestrae sit pondus, ut satis sit etiam, si sub
paucis apicibus cuiquam vestrae sanctionis dirigatur indiculus, illic tot
sunt eloquentiae flores, tot non dicam herilis, sed paternae potius gratiae
suavitates, ut quod pauperculo missum est homini, regiae sufficeret
dignitati.
Verumtamen duo illic inserta repperi, quae me, fateor, erubescere
compulerunt. Dixistis enim, et si non his verbis, quia propter contemplationis
studium, cui vigilanter inhaereo, non deberem prorsus omittere,
quin vos aliquando dictaminibus visitarem. Ego siquidem quantum ad te,
venerabilis pater, qui de ponderis episcopalis abiectu mecum unanimiter
concordasti, contemplandi quidem atque dictandi perfruor ocio, sed molestiis
advertantium causarumque negotiis ingruentibus non respiro. Porro
autem dum intra cellulae me septa concludo, velut in portus sinu vel in
litorea statione consisto. Sed quid prodest? Nam dum illic iam quasi
securus quiescentis ocii potiri tranquillitate desidero, ecce saevientis
mundi me flabra concutiunt, causarum inundantium fluctus ferventius
intumescunt. Illatis iniuriarum procellis illidor, violenta praediorum vel
quorumque proventuum diminutione perturbor, dicens cum propheta:
Expectavimus pacem, et non est bonum; tempus curationis, et ecce turbatio .
Interea non desunt, qui de animarum quoque suarum exigant salute
consilium, et insuper, quod durius est, a non pontifice pontificale nitantur
extorquere iudicium. Et hoc modo, qui episcopatum fugio, episcopum
non evado, et sub sacerdotali fatigor onere, qui sacerdotalis solii
dethronizatus sum dignitate. His itaque vallatus angustiis ad contemplationem

Torna all'inizio