Salimbene de Adam: Cronica

Pag 208


ut eradicem et destruam et disperdam illud. Si penitentiam egerit
gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam, agam et ego
penitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei
.
Quarto, exemplo illius qui dixit, Ys. III: Non sum medicus,
et in domo mea non est panis neque vestimentum. Nolite constituere
me principem populi
.
Diximus supra quod prelatus, ad hoc, ut sit ydoneus et sufficiens,
debet habere sapientiam et sanctam vitam, de quibus
iam dictum est. Tertio, debet esse bonis moribus adornatus,
de quibus nunc dicendum est. Dicit enim Ysidorus: «Sit ingressus
tuus simplicitas, nichil levitatis in incessu tuo appareat. Incessus
tuus alterius oculos non offendat». Imitetur autem prelatus illum
David cuius commendatur mansuetudo: Memento, Domine, David
et omnis mansuetudinis eius
. Nam in mansuetudine suscipitur
insitum verbum, quod potest salvare animas nostras, Iacobi I.
Et ideo precipitur auditori verbi Dei ut mansuetudinem habeas,
si intelligere vult, Eccli. V: Esto mansuetus ad audiendum verbum
Dei, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. De
mansuetudine dicit Propheta: Quoniam supervenit mansuetudo,
et corripiemur
. Unde Augustinus: «Sive plectendo sive ignoscendo,
hoc solum bene agitur, ut vita hominum corrigatur». Aliquis
vero maledictus prelatus, nisi malitiose insurgat contra subditum
et furibunde et indignabunde ei precipiat, non credit quod possit
eum sub dominio suo tenere, et quicquid ei precipit, rationabiliter
precipere credit iuxta illud:
Sic volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas.
De prelato, qualis esse debeat.
Qualis autem debeat esse prelatus, subsequentibus versibus
demonstratur:
Prelatus mitis, affabilis atque benignus
sit patiens, iustus, sit dulcis compatiensque,
ut crimen proprium celet peccata reorum.

Torna all'inizio