nobis contingere possunt, absque eo quod operemur turpia,
dolere non debemus. Ad hoc autem, maximum remedium
est consideratio veritatis. Nam per huiusmodi
considerationem cognoscimus talia esse modica bona:
ideo eis amissis non dolebimus, nisi forte per accidens, inquantum
per amissionem eorum impedimur ab operibus
virtuosis. Patet ergo non esse dolendum, nisi de turpibus,
et non de operibus virtuosis. Si autem propter alia
dolor, vel tristitia contingat, fuganda est, vel per virtutes,
vel per amicos, vel per cognitionem veritatis. Consuevit
etiam ad hoc dari quartum subsidium, videlicet,
remedia corporalia, ut somnus, balneum, et talia quae tristitiam
fugare solent. Cum ergo tales tristitiae impediant
operationes virtuosas, tanto magis decet reges, et principes
tales tristitias moderare, quanto decentius est eos
excellere in operibus virtuosis.
Quod harum passionum quaedam magis
principales, et quaedam minus.
Cap. IX.
Sicut enumerabantur superius duodecim virtutes, quarum
quatuor erant principales, et octo quasi annexae:
sic inter has duodecim passiones enumeratas, sequendo
praedecessorum doctrinam, dicere possumus, quod sunt
quatuor principales, ut spes, timor, gaudium, et tristitia.
Has autem esse magis principales, triplici via venari possumus.
Primo, ut comparantur ad passiones alias. Secundo,
ut comparantur ad sua obiecta,vel ad materiam circa
quam versantur. Tertio, ut comparantur ad potentias
animae, ut ad irascibilem et cuncupiscibilem, in quibus
existant. Prima via sic patet. Nam omnes aliae passiones
videntur ordinari ad istas; ut passiones sumptae respectu
boni, ordinari videntur ad spem, et gaudium, sumptae autem
|
|