testimoniis, tam lucidis certe modo beatorum apostolorum, modo ipsius domini Salvatoris
tuae disputationis assertio se purgavit exemplis, ut nos eatenus ignota doceret et
vos ab illius sententiae vinculo potenter absolveret. Deinde a domini mei regis, quam
dicebamus, iniuria, quae scilicet nos adversum vos acrius accendebat, tam strenue tua
se purgavit oratio, ut evidenti clarescat indicio, quia in eo, quod sibi pontificem
populus Romanus elegit, maiestati regiae potissimum ministravit, nec ei, sicut dicebatur,
privilegium tulit, sed potius roboravit, dum non de Romana aecclesia, sed ex aula
regia sacerdotem ad apostolicae sedis culmen evexit. Postremo de electione Parmensis
episcopi quid dicemus? Loquar, an sileam? Sed iuxta scripturam: conceptum sermonem
tenere quis possit? Et certe ubi nuda veritas cernitur, turpis ignominiae est, si
commento fallaciae deservitur. Ipsi plane liquido novimus anathematizatum esse Gerardum,
nec ignoramus eius instinctu potissimum hunc episcopum in hoc negotium
fuisse pellectum. Ut igitur ita loquar, arbor, quae de venenata radice anathematis
oritur, antequam perniciosum prorumpat in fructum, modis omnibus necesse est evellatur,
testante veritate, quae dicit: Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur
et in ignem mittetur .
Defensor Romanae aecclesiae.
Ecce audivit beatitudo vestra, venerabiles patres, quoniam qui inspector est mentium
confoederat nos in concertatione verborum. Vidit enim nos non malitiae causa
confligere, sed inveniendae veritatis studio deservire. Ideoque dignatus est motam inter
nos sopire querelam et suam nobis inspirare concordiam. Pax enim nostra, quae fecit
utraque unum, conflavit in eodem sensu corda duorum. Agamus illi gratias, qui prius
sagenam Petri periclitari permisit et turbine ventorum et procellis undarum: sed ecce
ut regrediens manum tetendit, Petrum erexit, ventis imperavit et discrimina marina
compescuit; confestim mare, quod in cumulos erigebatur, obruitur, [tempestatis procella
sedatur], ventorum turbo reprimitur et aurea caeli facies serenatur.
Clausula dictionis.
Amodo igitur, dilectissimi, illinc regalis aulae consiliarii, hinc sedis apostolicae
comministri, utraque pars in hoc uno studio conspiremus elaborantes, ut summum
sacerdotium et Romanum simul confoederetur imperium, quatinus humanum genus, quod
per hos duos apices in utraque substantia regitur, nullis - quod absit! - partibus, quod
per Kadaloum nuper factum est, rescindatur; sicque mundi vertices in perpetuae karitatis
unionem concurrant, ut inferiora membra per eorum discordiam non resiliant;
quatinus, sicut in uno mediatore Dei et hominum haec duo, regnum scilicet et sacerdotium,
divino sunt conflata mysterio, ita sublimes istae duae personae tanta sibimet
invicem unanimitate iungantur, ut quodam mutuae caritatis glutino et rex in Romano
pontifice et Romanus pontifex inveniatur in rege, salvo scilicet suo privilegio papae,
quod nemo preter eum usurpare permittitur. Ceterum et ipse delinquentes, cum causa
dictaverit, forensi lege coherceat, et rex cum suis episcopis super animarum statu, prolata
sacrorum canonum auctoritate, decernat. Ille tanquam parens paterno semper iure
premineat, iste velut unicus ac singularis filius in amoris illius amplexibus requiescat.
Attalus plane rex Asiae et Nicomedes rex Bithiniae in tantum [Romanam] rempublicam
dilexerunt, ut uterque moriens Romanum populum testamento reliquisset heredem.
Sanctae ergo aecclesiae principes quam propensiori invicem debent karitate congruere,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|