Petrarca Franciscus: Africa

Pag 22

LIBER PRIMUS


Suscipit amplexu iuvenem placidissimus heros,
Atque ita: «Si iussu superum mortalia celo
Membra vehis - nec enim tam magni muneris auctor
Alter erit: summum hoc equidem tibi contigit uni
Eximiumque decus -, quam de te concipiam spem
Dictu difficile est. Cui tantam numina vivo
Concessere viam? Nam ni divinus inesset Spiritus,
haudquaquam hoc homini Fortuna dedisset,
Que faciles dispensat opes: archana videre
Celica, venturos longe prenoscere casus,
Et fatum prescire suum, spectare beatas
Has animas subterque pedes radiantia solis
Lumina et adversos tam vastis tractibus axes;
Hec nunquam Fortuna dabit, quia cunta potenti
Sunt servata Deo. Qui si te lumine tanto
Illustrat, quonam te alii dignentur honore?
Non ergo immerito: fractos passimque iacentes
Hesperie campis totiens despeximus hostes,
Vidimus et nostre vindictam mortis. Ab illa
Egregie pietatis habens per secula famam,
Quidlibet hic aude mecum; nam protinus aurem
Invenis atque animum vacuum. Quin ocius ergo
Ingredimur fandoque brevem consumimus horam?»
«Dic» ait is: «si vita manet post busta, quod almus 460
Testatur genitor, sique hec est vera perennis,




440




445




450




455




460
Torna all'inizio