Cap. X.
Mater significat mortem filii sui magistro Petro,
et recommendat alios filios suos sibi.
Tetigit me domini manus, et apprehendit
me indignatio irae suae, ut quae fueram
viri solatio destituta, praematura mors
filii viduam iterum viduaret. Ideoque duplici
contritione contrita, singulare quaero in vobis
dolori meo remedium: discretioni vestrae me
fiducialiter recommendans. Ad haec sciatis,
quod Nicolaus futurus gener vester, qui
per Dei gratiam restitutus est plenariae sanitati,
ita, quod in naturali pallore ab ejus facie recedente,
incoepit finaliter sibi fieri sanus color.
Praeterea quia credo vos paterna provisione prosequuturos
negotia domus meae, non porrigo
vobis preces super aliquo speciali: sed
ut generaliter quid expediat providentes, filios
meos et filias habeatis recommendatos in
omnibus sicut pater.
Cap. XI.
Responsiva ad praecedentem, consolando eam.
Nobili mulieri Dominae Elizabeth Petrus
de Vineis salutem et consolationem
quam potest et debet. In prematuro
filii tui casu, quo percussa doles, et sauciata
tristaris, impleas naturae debitum, sed divinae
correctionis imperium non contemnas. Nec
|
|