Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 59


potuisset forsitan actionum gravis illa congeries, quantumvis hospitii
reconciliata successu, vel precaveri totaliter vel in melius circumscribi, ut
expectatus tantisper eventus, quem dierum subsequentia peperisset, viam
veritatis instrueret et auram efficeret itinerantibus gratiorem. Sed istud placuit
inchoare viagium, temptare nives et frigora, frangere reumata, sed
potius eis frangi. Cur non etiam placuit ista precidere et in alio quidem vestro,
quod erat quasi viatoribus obvium, hospitio declinare, ut saltem vobis
fugator boree fieret vernum? Ibi enim receptaculum competens, defendens
ab ymbribus, ibi grata requies post laborem, lignorum copia contra frigus,
refectionis mensa dapifera contra famem, Bacchi diversa genera, genitiva
leticie, et quevis optativa ventricolis gratanter vobis obsequi potuissent. Sed
forsitan hoc evenit, ut contrariorum disciplina sit eadem, succedentibus
prosperis, in quibus vos illa forsitan meminisse iuvabit; iudicetis verius de
adversis et discatis in posterum amicorum consiliis dare fidem. Ego quidem
reditum vestrum proximum utinam et felicem Fogie votivus expecto,
vos hylariter recepturus ibidem et in cellam vinariam inducturus, ubi a
dextris et a sinistris vina tripudiant, que bibentibus decies repetita placebunt,
et si quicquam de materia frigoris montani tuleritis, contra brume
cuiuslibet et nivis obstaculum probabiliter triumphabunt.

Torna all'inizio