" Hactenus unde dolor et que fomenta doloris
vidimus, inventa perfiditate mali:
nunc opus est, morbum levis ut medicina refrenet
atque hostem faciat hostis abesse suum.
Primitus insanas lacrimarum pelle procellas,
quarum coniugio perditur omne bonum:
nam dolor accumulat vires, ubi planctus abundat,
tristitiamque mali duplicat ipse sui.
Si mala dat planctus, malus est hic ergo, necesse;
si malus, ergo nocet; si nocet, ergo fuge.
Contra merorem, cape gaudia, velle refrena,
atque mali finem semper adesse puta.
Grata superveniet que non sperabitur hora,
que compensabit fellea prisca favis.
Una serena dies multorum nubila pensat,
et lutcum, tergit quod facit unda, solum.
Fortunam dimitte vagam, permitte vagari,
que nunquam stabili ludere fronte potest.
|
1
5
10
15
|