: Historia ducum Venetorum

42


Super qua quidem pace imperator predictus nimium movebatur et
ultra quam credi potest tristis fuerat factus et laborabat propensius,
ut, si quo modo posset, illam infringeret. Sed cum legati quos miserat
alios peterent legatos, promittentes firmissime quod hac vice pacem
faceret imperator, missi sunt tres viri egregii, scilicet Leonardus
comes Absari, memorati ducis Vitalis bone memorie filius et Marinus
Michael eius consanguineus atque Phylippus Greco; qui Phylippus
postea in ipsa obiit legatione. Quos imperator suscipiens eosque
de pace reddens securos, duos cum eis ad ducem nuncios misit;
qui verba dulcia in dolo coram ducem loquentes, de pace iam ab imperatore
promissa nichil fecerunt. Quos ergo dux retro mandavit et
aliquos deinceps mittere cessavit.
Fecerat enim pacem firmissimam cum domino Babylonie et cum
domino Massamutorum. Et ibant Veneti ad omnes terras securi, negociationes
libere suas exercentes preterquam ad terras Grecorum,
quas Veneti propter imminentem imperatoris werram sepius leserant.
[27.] In illis autem diebus, cum predictus dominus papa Alexander
in confiniis Romane urbis sederet, quidam Magontinus archiepiscopus
nomine Christianus, quem, ut supra memoratus Phedericus imperator
ad partes Tuscie et Romagne miserat, Anconam voluit obsidere,
ut, cum iam Romagnam, Tusciam et marchiam Anconitanam
suo subiugaret dominio, Anconam quoque Romano subicere imperio
niteretur. Eundem papam vexabat, non voluntarie, ut credo, sed mandatis
sui domini satisfaciens.

Torna all'inizio