similiter in unoquoque die Martis fieri constituerunt. Ad 
quod ipsi Mediolanenses ac Papienses, Placentini quoque 
atque Cremonenses et Cremenses ac Pergamenses in omni 
ebdomada venientes in Laudensium domibus hospitabantur; 
unde ipsi Laudenses multum proficientes inde ditabantur. 
Cum autem, karissime domine, Mediolanenses prospexerunt 
ipsos Laudenses in rebus et personis valde multiplicari, maxime 
condoluerunt; atque quorundam sapientum Mediolani communicato 
consilio, ad diminutionem Laudensium et ut in 
rebus atque personis decrescerent, iam dictum mercatum 
de burgo Placentino, in quo prius fieri solitum fuerat, abstulerunt 
et in quodam campo aperto, ubi nullus habitabat, ipsum 
fieri constituerunt ac ipsos Laudenses ibi mercatum deinceps 
facere compulerunt. Ob quam rem, sanctissime rex, ego et 
quam plures homines de Laude ad inopiam devoluti fuimus. 
Quapropter deprecor vos, clarissime rex, ac universos principes 
vestros hic astantes, quatenus rogent vos, ut per litteras 
vestras ac nuncium vestrum Mediolanensibus precipiatis, 
quod predictum mercatum Laudensibus restituant ac in eum 
locum, in quo fieri solitum fuerat, adhuc eis facere permittant." 
Quod namque omnes principes annuentes unanimiter regi 
persuaserunt, ut, sicut Albernardus dixerat, ita perficeret. 
Rex itaque, qui pius fuerat et misericors, statim cancellarium
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
 
  |