Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 848


Ad quintum dicendum, quod mors, vel necessitas moriendi, dicitur esse poena
per comparationem ad statum innocentiae, in quo inerat ei posse non mori. Si
tamen in principio conditionis naturae humanae, dictum donum gratiae humanae
naturae non fuisset collatum, necessitas quidem moriendi fuisset, sed tamquam
naturalis defectus, non poena, ut supra probavit Magister ex verbis
Augustini in praecedenti distinctione. Et ideo, quia philosophi illud donum non
cognoverunt, dixit Seneca, quod mors est hominis natura, non poena.
ARTICULUS 2
Utrum in Christo fuit necessitas moriendi
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod in Christo non fuerit necessitas moriendi. Necessitas enim
coactionem importat. Sed quod est in potestate alicuius constitutum non est
coactum. Cum igitur Christus de seipso dicat, Ioan. 10, 18: «Potestatem habeo
ponendi animam meam»; non fuit in eo, ut videtur, necessitas moriendi.
2. Praeterea, Christus mortuus est quia voluit, ut dicitur Isai. 43. Sed non fuit
in eo necessitas volendi. Ergo nec necessitas moriendi.
3. Praeterea, necessitas moriendi venit ex peccato. Rom. 8: «Corpus quidem
mortuum est propter peccatum»; Glossa: «Idest, necessitati mortis
addictum». Sed in Christo non fuit peccatum. Ergo nec necessitas moriendi.
4. Praeterea, supra dixit Magister, in praecedenti distinctione, quod Hilarius a
Christo necessitatem dolendi removit. Sed dolorem passionis secuta est mors.
Ergo nec in eo fuit necessitas moriendi.
5. Praeterea, potentius non de necessitate ab aliquo minus potente patitur. Sed
Christus fuit potentior quolibet alio passionem vel mortem inducente. Ergo ipse
non habuit necessitatem moriendi, vel patiendi.
SED CONTRA, Rom. 8, 3: «Deus misit Filium suum in similitudinem carnis peccati».
Sed conditio carnis peccati est quod habeat necessitatem moriendi, quae tamen
peccatum non est. Ergo fuit in carne Christi.
Praeterea, Hebr. 2, dicitur, quod ipse in passione assimilatus est fratribus, idest
aliis hominibus. Sed mater, de qua Christus carnem sumpsit, et alii homines
habent necessitatem moriendi et patiendi. Ergo etiam in Christo talis necessitas
fuit.
Praeterea, necessitas moriendi vel patiendi est defectus totam humanam naturam
consequens, nec est culpa diminutionem gratiae importans, quia est tantum
ex parte corporis. Sed omnes tales defectus assumpsit, ut supra, dictum est.
Ergo assumpsit necessitatem moriendi.

Torna all'inizio