Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 83


Furvum bovem, id est nigrum, immolabant A[e]terno.
Ferentarii levis armaturae pugnatores.
Faustulum porcillum, feturam porcorum.
Familiaris Romanus, privatus Romanus.
Fana, quod fando consecrantur.
Fastis diebus iocunda fari licebat, nefastis quaedam non
licebat fari.
Fenus appellatur naturalis terrse fetus; ob quam causam
et nummorum fetus fenus est vocatum, et de ea re leges
fenebres.
Gerrae crates vimineae. Athenienses cum Syracusas obsiderent
et crebro gerras poscerent, irridentes Siculi gerras clamitabant.
Unde factum est, ut gerrae pro nugis et contemptu
dicantur.
Genas Ennius palpebras putat, cum dicit hoc (Aun.
532) versu: “Pandite, sulti', genas, et corde relinquite somnum.”
Alii eas partes putant genas dici, quae sunt sub oculis.
Pacuvius genas putat esse, qua barba primum oritur, hoc
versu (362): “Nunc primum opacat flore lanugo genas.”
Gentilis dicitur et ex eodem genere ortus, et is, qui simili
nomine appellatur, ut ait Cincius: “Gentiles mihi sunt, qui
meo nomine appellantur.”
Genialis lectus, qui nuptiis sternitur in honorem genii, unde et
appellatus.
Gens Ae<mi>lia appellatur, quae ex multis familiis conficitur.
Gerusia curia ab atatis vocabulo dicta.
Genuini dentes, quod a genis dependent.

Torna all'inizio